mercoledì 18 febbraio 2015

De immenso


Sic quondam puero mihi, mons peramoene Cicadae,
Cum gremium geniale tuum primaeva foveret
Viscera, blandiri tua lumina sancta recordor.
Ut fueras hedera, et ramis redimitus olivae
Et corni, et lauri, et myrthi, rorisque marini,
Castanea circumcinctus, quercu, populo, ulmo,
Conjugio uviferae vitis felicibus, utque
Ruvida porrexit tenerae manui manus uvam,
Indice distencto dixti mihi: respice ad austrum,
Respice germanum mihi ab illa parte Vesevum.
Germanus meus, ille tibi quoque vult bene : credis ?
Si te illuc mittam, nunc dic : vis ire ? manebis
Cumque illo posthac. Vitreis tunc versus ocellis,
Prospectans formam informem, relegensque figuram
Furvi dumtaxat cumuli: dnrso ille repando,
Dixi, ille incurvus dentato tergore, coelum
Contiguum findens? toto discrimine mundi
Hinc abstans, fumo turpisque umbrante, nec ullis
Muneribus pollens, nec enim sunt poma nec uvae,
Nec dulces illi ficus: caret arbore et hortis,
Obscurus, tetricus, tristis, trux, vilis, avarus.
At tu subridens : tamen est germanus amansque
Ille mei, atque tibi bene vult. Vise ergo, nec ejus
Blanditias contemne, scio nihil ille molestum
Quod tibi sit, faciet, nolensque manere redibis.
Ergo ubi adesse datum est illic, propiusque tueri
Vesuvium Baccho celebrem, multoque superbum
Arbusto, ubertim e ramis pendentibus uvis,
Fructibus omnigenis, varia quos alma figura
Atque colore parens promit natura, benigno
Adspirans coelo patriae, nihilumque deesse
Illi, quas noram, rerum ; proin pluria centum :
Attonitus novitate meos tunc arguo primum
Mendaces oculos. Dumque haereo, num mihi fors nunc
Imponat falsa specie, festivior ille
Germanus tuus, ille patrem Campania felix
Quem vocat, ingentis clypeo qui corporis, austri ...
Invisum avertit cara a regione rigorem ;
Et jubet ut, furiis, quas Scylla atque atra Charybdis
Suggessit, positis, huic mitior irrepat orbi ;
Ulnis me exceptum refovens, variisque coronans
Frondibus, et palmas ignotis fructibus implens,
Atque sinum: memini insciolum ut ridebat, avitum
Ingenio officium, pueri dum praestabat avaro

Montemarano